02:33
Frank Matos
1,2M
Canto do Magnificat - Oração em Latim - São Lucas 1,46-55 (Mp3). - 46 Magnificat * anima mea Dominum, - 47 et exultavit spiritus meus * in Deo salvatore meo, - 48 quia respexit humilitatem ancillæ …Magis
Canto do Magnificat - Oração em Latim - São Lucas 1,46-55 (Mp3).

- 46 Magnificat *

anima mea Dominum,
- 47 et exultavit spiritus meus *

in Deo salvatore meo,
- 48 quia respexit humilitatem ancillæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
- 49 Quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,
- 50 et misericordia eius in progenies et progenies *

timentibus eum.

- 51 Fecit potentiam in brachio suo, *

dispersit superbos mente cordis sui;
- 52 deposuit potentes de sede *

et exaltavit humiles;
- 53 esurientes implevit bonis *

et divites dimisit inanes.

- 54 Suscepit Israel puerum suum, *

recordatus misericordiæ,
- 55 sicut locutus est ad patres nostros, *

Abraham et semini eius in sæcula.

- Gloria Patri, et Filio, *

et Spiritui Sancto.
- Sicut erat in principio,

et nunc, et semper, *
et in saecula saeculorum. Amen.